Latin
Caput IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 271
Unproofread scanNot analysed yet
tet: veteres enim Graeci αλφαίνειν mutare dicebant. vel est μέλας, id est, niger alphus; aut λεύκη. In alpho est macula alba, summam tantum cutem occupans. Melas, instra umbrae, nigra est in cute macula. hae sanantur. Tertia leuce est, quae carnem imam quoque occupat. Si adeo mutata sit caro, ut acu puncta cruorem non emittat, insanabilis est. sic si pilis nudata sit pars. Dicitur leuce ad populi arboris ideam, quam λουκὴν vocant: quod albedine corticem &folium eius referat. Fiunt haec symptomata, quod pituitosior sit sanguis unde pars nutritur: referunt enim cuncta ideam nutrimenti unde aluntur. quod in cutionibus &locustis manifeste apparet. hae enim gramineo colore virescunt, gramine nutritae. sic &in plantis manifesto evenit, ut depersea arbore credidit Gale3 De nus: quae in Perside lethalis, in Aegyptum sym caus. transtata, noxia esse desinit. Aristoteles quoque colores animalium mutari in diversis regionibus prodidit. Ita etiam nostra caro longo tempore nutrita sanguine pituitoso, fit alba caro, non simpliciter caro: ut ex melancholico nutrita sanguine fit nigra, &ad elephantiasin prona. Hactenus de symptomatis quae consistunt in actionibus laesis animalibus, vitalibus, naturalibus egimus: iam agendum de symptomatis quae consistunt in qualitate mutata.