Latin
Caput IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 270
Unproofread scanNot analysed yet
Vel distributio laeditur, quod ab excrementis non purgetur succus: id fit vel ob partis quae purgat imbecillitatem, vel ob viarum angustiam; vel ob vitium excrementi. Exempli gratia: In coctione quae celebratur in hepatis venis, triplex ibi provenit excrementum: amara bilis, nigra bilis, &serum. Bilem, vesica fellis quae iecori subest expurgat atrum succum lien. serosum renes. Haec instrumenta si labefactata fuerint, parùm commode purgabitur sanguis. ita etiam si obstructa fuerint qua trahunt, &qua emittunt. Vel his ex natura lege sic se habentibus, excrementa ipsa peccant qualitate &quantitate. Assimilatio, hoc est, nutritio, sua quoque symptomata habet; vel enim aboletur, diminuitur, vel depravatur. idque vitio nutritiae facultatis, vel materiae. Nutritiae facultatis, cum attractrix imbecilla est: vel expultrix fortis, nimiumque se movens. quod fit cum retentrix imbecilla est, vel obruta materiae copia; vel exstimulata acrimonia; vel quia coctrix facultas imbecillis est. Ratione autem materiae, vel quia deficit, unde ἀτρορία ex nutrimenti inopia oritur: aut quod vitiosa sit, ut in alpho &vitigiline, hoc est, in foeda macula corporis. quae triplex est, ut varie assimilatio laeditur. vel generis nomen retinens, &dicitur ἀλφὸς, quod cutem muAlphus.