Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 273
Unproofread scanNot analysed yet
Criticus est, qui fit diecritico naturae vi: de quo Hippocrates quarti Aphorismorum sexagesimo quarto. Symptomaticus, qui eiusmodi est vel à motu morbi, sive hepatis &lienis vitio, aut à veneno. Vt morbi, qualis erat Hermocratis: de quo agit Hippocrates quarti Aphorismorum sexagesimo secundo. Quinetiam, inquit, qui in febres incidunt morbi regii ante septimum diem, sunt calamitosi. Sed dicet aliquis, nonne Heraclides in Thaso servatus fuit, quamvis sexto die ille supervenerit icterus? Respondet Hippocrates, illi supervenit sanguinis profluvium ex naribus, alvus &urina profluxere: ita calamitas tollitur: nam alioqui calamitosus fuisset illi, ut domestico Phanagrionis. Vitio autem partis, ut cum ab incendio hepatis &calore, rapitur bilis una cum sanguine in totum corpus. illa fere lethalis est. Vel ex veneno, ut ex usu aquae stagnantis &viridis: &morsu viperae, ut annotavit Galenus in servo Imperatoris evenisse libro quinto De locis affectis, capite septimo.