Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 274
Unproofread scanNot analysed yet
Vel symptoma in qualitate mutata (ut calore) consistit in parte aliqua corporis: ut in Causo; lingua arida est &nigra, à nimio aestu, &aliquando in partibus qua livent, ut vi erysipelatis: quod oritur ex hepatis incendio, cum sanguis biliosus aestu fervens, in partem excutitur. ita &carbunculus lividam partem reddit; qui, ut auctor est Galenus, oritur cum adustus succus, in febre nimium ardente, ad partem proiicitur. Quod si sine febre id fiat, oritur Cancer: quare Cancer frigidior est carbunculo. sic &ἔρπης ἐσθιόμενος (ab aulicis lupus dictus) qui depascitur carneam molem &quoque ossa, à bile adusta oritur. ita &in Scelotyrbe color crurum mutatur: livet enim crus ac durum redditur. Hippocrates libro De internis affectibus, circa finem, hunc descripsisse videtur sub nomine volvuli haematitidis: nostri Schuerbuyck ofte blauschuyt vocant. Elucent &visu symptomata in figura mutata corporis; cum illa mutatur in charactere &mole.