Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 276
Unproofread scanNot analysed yet
Qualitas mutata dignoscitur etiam ex Auditu, in vocibus &sonis. in vocibus, ut à morbis qui inore, faucibus, aspera arteria, pulmonibus, thorace sunt. Symptomata fiunt in sonis, ut in clangoribus &tremulis vocibus. sic apud Hippocratem est febris λογγώδης, id est, singultuosa; &duplex intro vocis revocatio; convulsis musculis laryngis à calore febrili. Et ex hoc symptomate Hippocrates, primo Prognosticon, praesagium ducit, ubi scribit, dentes stridere per febres, quibus à pueris id fuit semper insolens. quasi dicat, ut nulla musculorum maxillas moventium, tanquam vitio laborantium, excusatio adferri possit, quemadmodum in pueris accidit, quibus tum nervi sunt imbecilliores, tum etiam musculi breviores: insaniae praeludium id est, atque funestum; convulsionem enim significat: At convulsionem febri supervenire pessumum: etenim multum temporis ad siccitatis emendationem postulant nervi: sed inducias non praebet morbi vehementa, sed vires statim deiicit, ac citam mortem ad fert. Sed, inquit Hippocrates, praedicere oportet periculum esse ab utroque: hoc est à mania &convulsione lethali. quod si fanaticus factus id faciat, omnibus modis funestum: id est, si insaniae stridor dentium superveniat. Quasi dicat Hippocrates, permultum interesse, sitne dentium hic stridor iamiam adfuturae insaniae signum; an vero iam ipsius conceptae symptoma; nam tum omnibus modis est funestum, imo in propinquo mors est, quia omnis convulsio quae in delirium cadit, mortem propinquam esse significat. In Odoratu qualitas mutata animadvertitur: ut in ructu viroso, piscoso, luto-Odoratus. so, &acido. &quae expirant ex corpore, ut in puellis hircientibus cum ex ephebis evadunt, tetrum quid odorem ferit.