Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 275
Unproofread scanNot analysed yet
primaque praedicendi signa inde desumit Hippocrates, ubi ait: Praesentiendi ratio haec est in morbis acutis tenenda: ut animadvertas aegri faciem, si benevalentium similis sit, (nempe in colore, charactere, &mole) &potissimum, inquit, sui ipsius. modo tamen nulla excusatio perturbationis criticae adferri possit, aut lapsus, unde mutata facies: aut caloris ignis. sic etenim optuma erit, inquit Hippocrates: quod trium facultatum, corpus gubernantium, vis in facie eluceat. quae autem (inquit Hippocrates) simili contraria est, (nempe in charactere, colore, atque mole) periculi plena est, peneque funesta: huiusmodi sane haec fuerit: oculi concavi, (quod cum humidi sint, facile vi febris humores eorum exhauriantur, &musculis sex oculorum convulsis, minores oculi apparent, quasi totam suam cavitatem non implentes) collapsa tempora, à quatuor musculis eliquatis incendio febrili, &alimenti inopia, unde &cutis ossa capitis tangere videtur:) &nares acutae, (alimenti inopia, exhausto sanguine, carnosaque parte absumpta &liquata à calore:) fibrae aurium aversae, cutis frontis dura, aspera, intenta: à perfecta extenuatione, quae sanari non potest.