Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 280
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim acrior est, abradit vasa &aperit. si tenuior fuerit &serosior, tunc exsudat per vasa. si flatulentus fuerit, distendendo aperit venas. Effertur sanguis critice, aut symptomatice; idque per nares, vel alio. per nares cum fertur, ab Hippocrate αἱμoppaγia dicitur non addito partis nomine: &proprie ita dicitur ille fluxus qui confertim fit, à ῥαγῆναι, quod apud Hippocratem significat confertim &impetu prodire. Qui fluxus criticus est non est paucus: nisi arterialis &rubor sanguis fluxerit, ut annotat Galenus ad historiam Philisci. Num autem fuerit ex arteria sanguis, animadvertitur ex substantia, qualitate, &excernendi modo. nam saltu quodam rufus tenuisque sanguis ex arteria egreditur. Vna sanguinis evacuatio excipitur, quae naturalis est, modo naturae consentanea quantitate feratur, menstruus sanguis, qui sola quantitate peccat. Vel enim profuse nimis fertur: aut nimis itized by Ge Dic nimis parva copia. Nimis profuse, rupta, aperta, vel exesa vena. vel quia serosus tenuisque sanguis facile effluit. aut retentrix vis imbecilla quod sit, ut in moribundis mulieribus recluduntur uteri vasa.