Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 281
Unproofread scanNot analysed yet
Vel nimis parva copia fertur: quod sanguifica vis lapsa sit: interdum quod expultrix sileat: vel quia uteri corpus durum est: unde acetabula, hoc est, extremitates venarum, quae ad uterum pertingunt, connivent. nonnunquam venae obstructae sunt quae ad uterum sanguinem vehunt, à crassis &lentis succis. vel à partibus vicinis pressa connivent. Totius corporis ratione etiam fit ut non fluant menses: ut si magna exercitia subeat mulier, tunc exhauritur sanguis per insensibilem vacuationem: aut ob tenuem victus rationem: vel quia sanguis alio traducitur, ut in convalescentibus. Symptoma quoque in mutato excremento est lumbricus eiectus. Causa efficiens lumbricorum est calor externus putrefaciens, in materia conceptus: nam calor alia ratione non generat: nam, ut ait Aristoteles, ignis nullum gignit animal. Causa formalis est anima vegetalis &sensibilis. at sensus in his animalibus admodum imbecillis est. Albertus quarto Deanima, ex sensubus, inquit, nullum habent nisi tactum &gustum imperfectum: unicum enim instrumentum habent, meatum, ut plantae, quae cor habent, quod agricolae animam vocant. Finis horum est, ut putredo absumatur in parvo mundo. Materia unde gignuntur, est materia cruda, viscida; &frigida. Alexander Trallianus &Avenzoar ex crudis cibis gigni aiunt, maAvenz. 7. lib. 2. xumeque ex farina incocta, &ex tritico crudo. Gignuntur lumbrici &in cervo2. De hist. rum capitibus, ut scribit Aristoteles. &Avicenna capite de Zoda scribit, in humanò cerebro lumbricum repertum fuisse.