Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 283
Unproofread scanNot analysed yet
Vomitus. Excrementorum syptomata quoque in vomitu animadvertuntur, peccant in 3 Sympt. substantia, quantitate, &qualitate. subcaus. 2. stantia, ut quae à natura aliena sunt, quae tametsi cocta sint, non tamen possunt nutrire: ut aliquando pituita quoque dulcis in ventriculo, &sanguis. Est autem vomitus, materiae cuiusvis è ventriculo expulsio per os, cum ventriculus quantitate vel qualitate alicuius materiae male affectae, collectis viribus talem per os excludit. Atque hic vomitus apud Hippocratem duplex est: universalis, &particularis. VniVamitus duplex. versalis, est materiae quae in toto corpore, vel in venis primae &secundae regionis, quae vitium facit, expulsio. idque vel κριτπικῶς, vel vi medicamenti: hoc modo Hipbocrates elleborum exhibet. Particularis vero est tantum eius materiae quae in ventriculo continetur, ibique cunctando, aut vitio rerum assumptarum peccat. hinc elucet quam temere quidam Hippocratem carpant, qui prohibet vomitum in hyeme in libris Aphorismorum, quem permittit hyeme in libro De diata Idiotarum. nam in Aphorismis de universali loquitur vomitione: in libro De diaeta, de particulari.