Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 282
Unproofread scanNot analysed yet
&Plutarchus dicit, una cum semine aliquem excrevisse lumbricum. Hieronymus Benivenius, De abditis morbis, scribit, ex utero eiectum lumbricum. Sed fere in intestinis oriuntur, ob ciborum cruditatem, &partis ignobilitatem. Tempus in quo maxume proveniunt, est autumnus: nam, ut scribit Aristoteles, &terreni lumbrici tunc maxume gignuntur. Aegyptii (inquit Theophrastus,) Arabes, Ar9. Lib. De caus. pla. meni, Syri, Cilices lumbricis vexantur; ultim. non Phryges, nec Thraces, nec in Graecia Thebani &quod mirum est (inquit,) Boeotii ex his laborant, Athenienses his vicini minime. Sunt lumbrici vel lati, longi, parvi. Alexander vidit latos excretos lon1ib. 1i. gitudine sex cubitorum. Plinius trecenum pedum magnitudinem superare ait. Aëtius, Paulus, &Actuarius existimaverunt, latum vermem, tunicam esse intestinorum avulsam. hos decepit, quod saepe tunica cui annectuntur una exit; nam tunicae ideam referunt. Insignis quidam auctor vetus putavit hos parere, quia cucumeris formam sectae ab his partes referunt. contra quem disputat Hippocrates libro quarto De morbis. unde &Arabes errarunt, qui cucurbitinos vermes induxerunt. Rotundi autem lumbrici cubiti magnitudinem vix superant. Ascarides autem in longanonis extremo, &musculi sphincteris initio gignuntur. in iuventis plaerunque apparent.