Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 286
Unproofread scanNot analysed yet
nulla insigni parte male effecta evacuetur. qui vero nihil horum efficiunt, id est, quibus ex sudoribus nec remissio febris adfertur nec allevantur aegri, sunt plane inutiles; quia oriuntur ex nimia humiditate: unde producitur morbus. Pessimi &calamitosi sunt frigidi, extincto calore nativo. &dicit, qui solum è capite manant sudores, &facie, &etiam collo: quia nihil paucum criticum. hi enim in acuto morbo mortem significant, quod ex facultatis retentricis imbecillitate fiant, accedente humoris malignitate. Cum mitiore morbo, diuturnitatem morbi significant; nam oriuntur ex copia materiae. Qui vero calidus stillat toto corpore, bonus est; quia omnis excretio critica repente &copiose fit. Haec de sudoribus. Lachrymae sunt ex materia potulenta, quae in venis capitis &angulorum qui in oculis sunt continetur. quae erumpit compressione vel dilatatione venarum; quod fit in solo homine, quia solus vehementer moeret &gaudet, unde dilatantur vel comprimuntur Peccant in qualitate &quantitate. nam harum diversa est qualitas, ut corporis, unde manant, fuerit temperies. hinc Plutarchus dicit: aprorum lachrymas dulces esse. &Homerus calidas lachrymas vocat.