Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 287
Unproofread scanNot analysed yet
Quantitate peccant, cum multa talis materia est in venis capitis: &etiam carunculis angulorum attenuatis. sic quibus carunculae magnae sunt atque durae, lachrymari nulla ratione possunt: nam illae carunculae obstruunt extremitates venarum in angulis oculorum. Deiectiones alvi quodammodo primum locum obtinere videntur inter ea symptomata quae in excrementis observantur. nam semper eveniunt: &maxuma sunt indicia sanitatis &aegritudinis, ut asserit Hippocrates primi aphorismorum duodecimo. Peccant deiectiones in substantia, quantitate, qualitate, tempore, &excernendi modo. Substantia, ut cum sanguis eiicitur, vel merapituita; aut calculus. vel nimis liquida &crassa. Crassae fiunt deiectiones à calore exhauriente. hinc Plutarchus libro De valetudine scribit, duras alvos continuo aquae potu humectari, &à longa mora in intestinis, exhausto nimirum faecum humore. Sanguis fluit per deiectionem, vel utilis, inutilis, medius, vel purulentus. Vtilis, iis qui aliqua parte mutili sunt, quique à negotio ad otium se convertunt: his, statis periodis elabitur.