Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 29
Unproofread scanNot analysed yet
unus insitus &ingenitus partibus similaribus à prima conformatione, quem ἔμφυτν vocant. alter autem perenni fluxione è partibus principibus dimanat in singulas corporis partes; quem iπίρῥεον &prioris perfectionem appellare possumus. Nam calor partibus insitus, non praebet vitam nisi potentia, plantarum fere more; sed ad energiam ducitur ab influente calore, unde singulae partes vivunt actu. Tactus ergo cum ratione iudex esto. Quod autem talis influens spiritus insit, hac ratione convincitur: Quando traducuntur humores aliunde ad altam partem, livorem trahit &emoritur: indicium, quod aliunde influit calor, qui tunc aditu arcetur ab illa parte. idem experimur in laqueo interceptis partibus. ergo calor ille aliunde influit. cuius appulsu vita inest, quoque discedente labitur vita.