Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IIII. Cuiusque hominis Temperies unde deprehendatur: &unde principum partium, &totius habitus. &de iis, quae habitum sequuntur. ITAQUE ut cuiusque hominis temperamentum exploremus; enumeranda eris partium principum temperies; &totius habitus; &ea quae habitum comitantur: nam ex his intelligemus quo temperamento homo sit praeditus. Comitatur itaque temperamentum gracilitas atque crassities. Sed videndum num ea ad ventitia sit, vel à natura, hoc modo: Qui calidi natura sunt, his venae suntamplae. nam caloris est (ut de elementis diximus) omnia movere atque extendere.