Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 294
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocrates raro pulsus meminit: Aristoteles nunquam, fere eius tempore incognito pulsu. &Galenus multos annos se laborasse scribit, ut solam systolen rite cognosceret. Verum ex urinis aperte in morbis certa praesagia eliciuntur anitatis &mortis. Heraclitus existimavit urinam in vesica gigni, quemadmodum in aëris secunda regione pluvia: quod ut haec è vaporibus à terra elatis ac in nubem condensatis pluvia efficitur; sic ab esculentis ac potulentis halitus in vesicam emanantes urinam producere. id Heraclitum scripsisse, prodidit Aristeteles. hanc Heracliti sententiam Asclepiades medicus (qui Methodicae sectae auctor fuit) olim amplexus fuit. sed eam refutat Galenus primi De naturalibus facultatibus decimotertio Ruffus Ephesius libro primo, urinam dicit esse humiditatem nitrosam. Est autem Urina, serum humorum mixin venis hepatis contentorum, Aristo. 4. tum cum materia potulenta, quae nacta Mereor. Gal. 9. fuit nonnihil biliosi excrementi ex alimenti coctione in hepate, per meatum urinarium excretum, ut sanguis purior reddatur. Dixi esse serum; quod est aquosum exDefinitionis crementum. etenim sanguis venarum explicatio.