Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 293
Unproofread scanNot analysed yet
I. HEURNII INSTITVTIONVM MEDICINAE LIBER IX. ZHMEISTI KH. DE URINIS. CAPUT I. Usus magnus Urinarum. Quid urina. D indagandas morborum naturas cum excrementa maxumam auctoritatem gerant, atque inter excrementa cum nihil illustrius ludicet, ac de morbis fidem longeque certius quam pulfaciat, urinâ; sus; merito de hac fusius aliquantulum transigemus. urina enim speciem febrium, earumque magnitudinem &morem significat. Galenus quarto De sanit. tuenda, ex una urina sanitatem polliceri audet. etenim, ut scribit Cornelius Celsus, &ex illo Plinius, Urina sola, auguria valetudinis habet. quanquam Herophilus &Archigenes. admodum in pulsutum cognitione laborarint, adeo, ut scribat Plinius, hunc propter difficultatem à discipulis relictum fuisse.