Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 297-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT. II. De Vrinis Sanorum: Qualis esse debeat. in colore &hypostasi. RINA optuma hominis sani primo cognoscenda est: est enim veluti lex ®ula aliarum examinanda. igitur venit urina in consistentia &liquore, qualitate, quantitate &contentis. Consistentia sit nec omnino crassa, nec tenuis: sed mediocris. Qualitate, ut colore citrino, hoc est, colore bilis remissos ob mixtionem serosae humiditatis, cuius color albior est. In quantitate, potui respondens sit. In contentis, ut hypostasi. Vrina hominis sani expers est hypostasis: qui enim convenienter cibo &potu utuntur, integraque sanitate fruuntur, iis solidarum partium assimilationem nihil subterfugit.