Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 298
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicet quis: Hippocrates in Prognosticis dicit, optumam illam urinam esse, cuius hypostasis est alba, laevis, aequalis, &in acumen fastigiata. Respondemus, Hippocratem loqui de urinis laborantium morbis acutis, &non sanorum. In sanis etenim (modo decenter pastum ineant) nihil subterfugit assimilationem in nutritione. sic enim definit hypostasin Galenus in Prognosticis: Hypostasis est portio alimenti, quae solidarum partium assimilationem subterfugit. Quare quantum est ex hominis parte temperatissimi, urina nullam deberet habere hypostasin: sed tamen ob ciborum varietatem &copiam fieri vix potest quin fiat hypostasis. Color urinae variusfit, ut in qualitate &quantitate varie miscetur bilis. cum enim flava bilis miscetur cum urina, fit valde flava urina, ut est non sani hominis; nam calorem nimium exsplendescexe, qui torret sanguinem, eumque in bilem vertit, significatur. Sed dicet quis, Galenus non refert colores ad temperiem rerum. &in eo tamen loco dicit: in eodem genere succorum radicum, &seminum alba minus calere. &tamen Aristoteles 5. De gealbiora calidiora esse dicit. &in Hetruria ne. animal. 6. albae cepae longae calidiores sunt rubris.