Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 301
Unproofread scanNot analysed yet
Fiunt ergo colores albi ex clariore igne mixto cum diaphano: eoque vel aëreo; vel aqueo. undepatet Aristotelem 5. De gene. anirecte dixisse, qui ait, Pilos albos calorem mal. 7. significare in animalibus, quia fiunt diaphano aëreo; in aliis autem rebus ubi Excusatur Arialbus color fit ex diaphano aqueo, frigidam stoteles. temperiem significant albi colores. cum igitur diaphanum viget in aliqua re, erit color magis albus: cum opacum, nigricans, servata tamen proportione luminis. Praecipit Aristoteles, ut non confertim, ubi de coloribus judicium ferimus, urina mingatur, sed per vices. quia (ut dicit Aristoteles) sicuti in multo melius elucet figura, ita in pauco color. Sed non tantum colorem inspicere debemus, sed &innatantia, ut hypostasin; quare una vice eiicienda. HypostaQuamvis autem homo sanus nullam sis sanorum. hypostasin habere deberet, attamen ob polydaedalam varietatem ciborum, fieri nequit quin vel saltem fiat eneorema, vel 1. De alinubecula, si tenuius pastum ineat. Prodit ment. fas. rap. de autem per sanitatem hypostasis, ex crudis, tritico. crassis, &terrestribus ciborum partibus. Quare haec non est pituita. nam in sanguinem verti potest pituita; hypostasis vero subterfugit assimilationem. Vnde colligimus ex Galeno, hypostasin sanorum omnino aliam esse ab hypostasi morbis implicitorum. nam in aegris fit à materia morbifica: in sanis, est portio chyli quae subterfugit assimilationem; quia crudior est quam ut in sanguinem verti possit. Scribit Galeius, tempore quo coquitur alimentum hypostasin esse copiosam. loquitur de sanorum hypostasi: perfecta vero concoctione non multum subsidet. Verum dices, antequam fiat coctio, cruditatis omnia plena sunt: quare tunc quoque hypostaseos materia ubertate quadam circumfluet.