Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 300
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqui diaphanum ad tenuitatem, opacum ad densitatem ducunt, tanquam ad suos auctores. Verum reclamat fumus: qui quamvis tenuis sit, opacus est. Quare affirmamus, diaphanum consistere in puritate &raritate: opacum in impuritate &densitate. hinc visum dissipat fulgor ob tenuitatem, non ob puritatem; opacum enecat, ob densitatem. Sic aurum minus diaphanum argento, quia densius, non quia impurius. Aristoteles libro secundo De anima, dicit, Aër &Aqua sunt diaphana; elementa humida ambo. unde Plato, ubi proponit diaphanum, humidi mentionem facit, hoc est, diaphani. Ad colores itaque concurrunt aër &aqua ut diaphanum, ignis ut lumen, terra ut opacum. Sed haec varia sunt, ut scribit Plato. est enim ignis triplex apud Platonem: ex uno igne, veluti ex coruscatione exsiliente; &altero ex penetrante, &in humido, id est, diaphano extincto; &inter hos medio igne, unde varii colores fiunt. Fulgentissimus igitur color est ex igne exsiliente: medius ex medio igitizad by Goog dio igne: nigricans ex penetrante igne extincto in humido.