Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 31
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur ut mediocritas carnis, temperatae naturae est nota; ita plenior caro argumento est, quod humidum plus iusto inest: etenim ex sanguinis copia nascitur caro. In quibus vero plus adipis inest, in his frigiditas dominatum obtinet, plusque frigidi quam humidi habent; quare religiose in iis secanda vena erit. Quantum 2 Tem. 9. denique sanguinis in carnoso illo habitu atque pleno adesse liceat, id mensura &mole adsequi non licet, ratione licet: quippe ubi nullum morbosum symptoma, crassatum corpus fatigat sanguinis copia, intra sanitatis limites est. Etenim latitudo sanitatis tanta est, quantum interest inter id quod pulchre suis muneribus fungitur, &id quod oblaesam actionem obtinet. Totius TemperiQuum igitur quaeque pars ingenitum es unde sibi temperamentum habeat, ex his partibus astimanda. recte dimensis, seorsumque aestimatis, &tandem in commune relatis, qua temperie homo sit explorare possumus, non ex una parte sola. Quia autem εύκρατς temperies regula aliorum est, eius sic inibimus cognitionem. Homo temperatus animadvertitur, quod decenter sese habeant partes eius similares, &instrumentariae, &illa quae has comitantur. Partes similares tactu &visu iudicantur. Tactu, in hoc homine nec calidae, nec frigidae, nec humidae, nec siccae erunt, sed quadam medioeritate manum tangentis demulcebunt, non molles, non durae. Visus autem quod amoeno quodam colore eoque vivido perfusus erit, non glaber, non hirsutus.