Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem frigidi sunt natura, tenues venas sortiuntur. Quod si igitur quis pinguis &crassus fuerit, &latas habeat venas, hic consuetudine talis est, non natura. sic si quis angustis venis tenuis fuerit, ex natura eam tenuitatem non gerit. Harum rerum haec ratio est: quicquid in calido sanguine pingue est, id alimentum fit calido, unde &absumitur: in frigidioribus autem servatur, donec elapsum extra venas ad frigidas membranas in adipem cogatur. Hac ratione &quae in latibulis vivunt animalia obesa sunt: ut &foeminae viris sunt obesiores, quia frigidiores. At natura qui temperati sunt, si mediocri exercitio utantur, hos cusareos fieri necesse est. Qui autem temperati à negotio ad otium sese conferunt, hi carnosi evadunt atque corpulenti: etenim natura nunquam est otiosa, &coctio naturae munus est &agglutinatio, ut iis id quod iam habet conservet. Quibus utique humidum abundat, &calor non longe abest à mediocritate, hi vasta mole carnis gaudent. Si autem calor longe abeat ad frigiditatem, adipis magna luxuriat copia.