Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 314
Unproofread scanNot analysed yet
affirmat Galenus, viridem colorem esse transitum ad nigrum, &principium nigri. &decimo Simplicium, capite de felle, dicit; In calidis animalibus fel mutari ad viridem colorem. &primo Prognostican, à frigore oriri dicit. Fit igitur urina viridis à frigore, &à calore. Vnde igitur ortum eius agnoscam? Si viridis urina ad nigrum abit per medium lividum, sit viridis à frigore: si non, à calore. ut autem viridis urina magis vel minus torretur, ita variae obscurae fiunt urinae, ut caeruleae, brassicae colorem imitantes, vel isatidis. Livida urina est semper ex frigore. Vrinae lividae, virides, aerugineae, omnes malae sunt. Intermedii colores sunt: pallidus, fulvus, flavus, &ruber. Ad rubrum usque oriuntur à flava bile, prout plus vel minus miscetur; &aliquando ex vitellina bile, sed tunc urina est crassior, nec adeo splendet, ut ea quae fit ex flava. Inter colores medios ultimo loco est ruber. Fit urina rubra, ob permistionem san- Rubra. guinis, vel bilis. etenim rubram bilem 2. Lib. De esse colligitur ex verbis Galeni, &ratio cris. 12.