Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 315
Unproofread scanNot analysed yet
quoque convincit: nam calor agens in flavam bilem, partes puriores absumit, &opaca evadit magis: unde magis ad nigrum abit, eritque color is ruber; nam is à flavo ad nigrum proxume ducit. ita &ignis in impuriore materia magis rubet. Sed quomodo cognoscam num à sanguine aut bilo rubra sit? Respondeo, si à sanguine, erit sine splendore: à bile, non sine splendore. Vrina rubra à sanguine fit, vel ob exactam mistionem sanguinis, vel non exactam. imponitepannum album: si tingatur, non erit exacta mistio; &dicetur urina cruenta, qualem describit Hippocrates sexto sec. 1. 6. Epidemian. ut à calculo renum, vel vasis renum apertis, cum sponte excludunt venae sanguinem, &tunc exacte non miscetur. Vel exacte miscetur, idque sanguine torrido &adusto nimio febris calore; ut apud Hippocratem primo Epidemion. ut Sect 242. in synochis &pestiferis febribus. Vel quia 1. Prorrh. sanguis manet crudus: &haec urina cruda dicitur à Galeno, primo Prorrheticon. Est intense rubra quadam urina: alia subrubra: Et Galeno subrubra est cruda; (ut &24. Aph. Hippocrati secundo Prognostican;) &longum morbum denunciat, praesertim si in morbis acutis post septimum diem appareat.