Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 316-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IIII. De Hypostasi; &aegrorum contentis in Vrina, quae non longe abscedunt à sanitate. YPOSTASIS dicitur quod in imo liquidioris excrementi subsidet, ut &in alvi deiectionibus. At medici ad urinam transtulere: vocantque crassiorem urinae partem secretam &subsidentem. quod haec enim portio urina sit, indicio est, quod fere in omni urina reperiatur: &est crassior pars urinae. nam in sanis oritur à crassiore nutricatus materia quae assimilationem subterfugit. At qui febricitant, in his plerumque nascitur hypostasis ex materia morbifica.