Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 316
Unproofread scanNot analysed yet
nam quae subrubra quarto die apparet; septimo die crisin fore signisicat: estque illa subrubra urina admodum salutaris; oritur enim ab ichore sanguinis non bene cocto; quod serum mite est &facile à natura pepasmum recipit. est enim sanguinis ichor mitis, ut bilis &melancholiae ferus. Sed quae sunt causae urinae rubrae? de his enim nihil Galenus, neque Hippocrates. Excusat Hippocratem Galenus libro tertio Epidemion, in historia Hermocratis: quanto rubrior, inquit, tanto longiorem morbum indicat. ex quibus verbis colligimus, rubram urinam fieri ex maxuma copia crudi ichoris, &non à coctione.