Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 319
Unproofread scanNot analysed yet
Si tenuiter, &in tali aegro suspensum fuerit album &laeve, erit à materia alimentali; si subsidat materia, erit à materia morbifica. quanquam &enaeorema esse posset à materia morbi: sed tunc erit croceum, rubrum, vel nigrum. Si autem à pituita sit materia illa morbifera, an tunc illa ab alimentali materia, distinguitur hac ratione? A pituita erit inaequalis, aspera, crassa; &paulatim subsidet. alimentaria autem materia statim, &in inito quoque morbi, est alba &laevis; quod morbiferae non evenit. Sin largius vivas aeger, &si eodem tempore simul excernatur materia morbifera, quo alimentaris erit contentum varium, quale in Cleonactide. Si non eodem tempore excernatur, 1. Epid. 3. ut modo cruda, modo cocta appareat, longum morbum, ex sententia Hippocratis, deno2. Prog. tat. ,inquit, bonae urinae intermissio quaeda n sit, ut modo pura reddatur, modo. ypostasis alba, laeuis adsit, diuturnior quidem est morbus, ac res aegri minus in tuto sunt.