Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 320
Unproofread scanNot analysed yet
nam cum urina redditur modo pepasmi expers, modo particeps contumacis ac inaqualis materiae, labefactatae naturae &cibi imparis signum est: quod natura morbi quidem coctione aggreditur, sed materia inferior vincatur; &intercalaris illa concoctio non universi morbi, sed peculiaris cuiusdam affectionis est concoctio. Progrediente vero morbo videndum, num is sit à suocis tenuibus &biliosis: si in his apparet hypostasis, est à cibo; nam à suecis morbi fieri nequit, ut docet Galenus. enaorema tamen adesse poterit à morbo, non album (nam à cibo erit album.) sed citrinum biliosum. ad fuit primo hypostasis alba, laevis: hinc suspensum fit biliosum; salubriter fit; nam coquitur morbi materia. Sic si liberalius pastum init quis in morbo melancholico, praestat hic ut hypostasis sit subnigra quam alba: nam haec à cibo est; illa, à materia morbifera quae iam coquitur.