Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 332
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICINAE LIBER. X. DE PVLSIBUS ET RESPIRATIONE. CAPUT I. De utilitate scientiae pulsus. Quid sit: &Definitionis explicatio. ULSus nomine, inquit Galenus, Praxagoras, Herophilus &omnes posteriores usi sunt ad nostram usque atatem. Nam antiquior huiusce vocabuli usus, ut in Hippocratis &Erasistrati scriptis, varius erat. Nomen tamen pulsus, brimus Hippocrates literis prodidit. Is enim huius meminit libro De flatibus, &De locis in homine; quin &sexto Epidemian. in Pythodori &Theodori uxoris historia. Galenus tertii Crision ultimo, &De Praecognitione duodecimo, &tertio Epidemion putat Hippocratem pulsum neglexisse.