Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 333
Unproofread scanNot analysed yet
in fine tamen octavi De animi moribus temperiei asseclis, eum pulsus nomen invenisse asserit. &quarti De praesagitione ex pulsibus octavo, ait, mortem, inter loquendum, Hippocratem ex pulsu coHippocrates nognovisse, certe, in Coacis, lethargici rit pulσφυγμοισι νωθροισι ab illo describuntur: hoc sum. est, cum pulsu sepulto &effoeto. ita vocat pigrum, tardum, undosum, cum ἀσφυξίᾳ intercalari, per exolutionem facultatis pulsificae, in usu pulsandi pernecessariae. Hoc testatur huius scientiam illi compertam fuisse. Et libro primo περὶ γυναικείων. loquitur autem de puerperis quae sunt fraudatae lochiis, hoc est non puerperales, ut quibus puerperia non rite respondent. Σφυsμοὶ, βλη χροὶ ἔστι δʼ ὅτι ὀξίες· ἄλλοτε ἀειρόαενοι, ἅποτο ἐλλιπόντος: hoc est, pulsus molles, qui attolluntur nonnunquam, &nonnunquam deficiunt. Loco tamen variorum pulsuum videtur Hippocrates respirationem observasse: argumento erit Philiscus, Silenus, uxor Dromeadae. &Galenus propterea videtur tres libros De facultate respirandi ex Hippocratis sententia scripsisse. quin ipsemet Galenus quae scribit de differentiis pulsuum, mutuatur ex variis respirandi modis quos deprehenderat apud Hippocratem. Septimo Epidemion in historia filii Balis, per spiritum intelligit pulsum. &paulo supra meminit spiritus &anhelitus.