Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 334
Unproofread scanNot analysed yet
&in Theodori historia, ait, ad manus erat frigidius corpus arteriarum. &in Herotolao, filio Cydis, Polycrate, unctore, Menone, Polemarcho, Pytoclis filiis &Polemarchi, motum arteriarum frontis, vocat pulsus; manuum vero, spiritus. Nam pulsus &spiritus idem est sinis &usus. quare nomine unius, alterum potuit intellexisse. Tetigisse itaque videtur Hippocrates pulsum in fronte &carpo. Non autem ea in pulsu veteres notavere quae posteri: nam Hippocrati potissimum significari videtur pulsus maximus, conspicuusque arteriae motus, agro molestus arteriae micantis ictu, ob arteriae plenitudinem, vel loci in quo libere micare solebat angustiam. Ita scribit de pulsu haemorrhagiae, abscessus, delirii; qui aspectabilis est medico, &dolorisicus aegro. aliis quibusdam, palpitatio pulsus erat. Certe Aristotelis tempore haec nova pulsuum ratio incomperta adhuc fuit. Pulsus &sanitatis &morbi signa gerit. egenim quaeque temperies suum agnoscit pulsum. hoc innuebat Hippocrates libro Dealimento: Venarum, inquit, pulsus, &respiratio aetati analoga, &morbi, &sanitatis signa: est enim spiritus etiam alimentum. hic usum eius dicit. Propterea cum fallax urina morbum celat, hic eum prodit: unde versiculus, Urinae fraudes aperit discretio pulsus. Est autem pulsus actio peculiaris pręcipue cordis, deinde arteriarum, quae moventur diastole &systole à facultate vitali, quo nativum calidum sua temperie fruatur, &ut generetur animalis spiritus in cerebro.