Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 336
Unproofread scanNot analysed yet
Falluntur: nam simul haec fiunt. argumento est manus admota cordi, &altera carpo: in ranis vivis sectis, oculis hoc cernitur. Nec propterea dilatantur cum corde, διὰ τὸ ῥρῆσαι τῆς κηρδίας. ut Aristoteles affirmat. Nam si facuitas cor moveret solum, arteriae vero moverentur cum corde, quia suspenduntur ab eo, certe &vena cava pulsaret, &arterialis; nam hae à corde etiam pendent. Et in tam laxis longisque vasis, motus solum partium continuitati consectarius, antea evanesceret quam manum ad usque pertingeret. Inditum est nomen arteriae πτρα τὸ ἀίτο τηρεῖν, quod est aërem duceτε, ὑe. παρα τὸ ἀιρεαζα, quod est attollere. Definavimus praeterea, Quae moventur diastole, &systole: quarum officia sunt eo comparata, illius quidem, ad spiritum foris intro ducendum, &sanguinem hauriendum è vena: huius vero, ad eos vita commeatus, per totam compaginem effundendos, &vaporem fumidum expirandum. Coagmentatio cordis tribus intexta est villorum generibus, quibus diastoles atque systoles officia continentur: hinc nutritio, temperatio &expurgatio caloris nativi qui in corde habitat. sanguis enim per diastolen cordis hauritur ad nectar vi1. Simpl.