Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 337
Unproofread scanNot analysed yet
vificum; unaque novum aërem haurit ad caloris temperationem, spirituumque vitalium ad pabulum: quin arteriae in habitu corporis non solum aërem subtilissimum, sed &pulverem attrahunt. Systole vero fuligines, sanguinemque excutit. Per diastolen intellige sublationem &expansionem arteriae quoquo versum; per systolen, arteriae contractionem; cùm in se sidit. Cum autem hi bini motus sibi sint contrarii, ita duplex intercedet his quies; quasi inter hos media: una, supera: altera, infeQuies arra. Quies supera evenit post finem dilateriae. tationis, ante principium contractionis. quies infera est quae contingit post finem contractionis, ante principium dilatationis. Tactus exercitatus sentit bonam diastoles partem, &maiorem systoles. nam initium diastoles, &finis systoles sensum fugit necessario: id facit caro tegens arteriam. Omnis magna necessitas constrictionis, facit in supera quiete crebritatem: cunctaque valida necessitas expansionis, facit in infera quiete crebritatem. Dicet quis, Galenus pulsus quosdam quietis expertes dicere videtur: At Aristoteles demonstrat inter contrarios motus perpetuo quietem intercedere. &Galenus fatetur systolen &diastolen pulsus, esse contrarios motus. quare necessario in puncto reflexionis quies erit.