Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 338
Unproofread scanNot analysed yet
Id ita demonstrat Aristoteles: Omne mobile in eo puncto necessario quiescit, quo utitur pro principio &pro fine: &ad quod ita accedit, ut ab eodem discedat. Atqui cuncta quae moventur motu reflexo, utuntur puncto reflectionis pro duobus, principio nimirum &pro fine: idemque necessario ad illud punctum reflexionis accedit, &ab eodem abscedit. Omne itaque quod reflectitur, in puncto reflexionis quiescit. Dico Galenum non plane negare quietem, sed interdum adeo exiguam esse, ut vix eam percipias. Systole minus tactum ferit quam diastole: nam illa fit quasi sua sponte ab ipsa carne: sed haec sit violenter vibrante arteria. Deinde adiecimus Deinitioni, hoc fieri A facultate vitali. Profecto ambo hi motus, nimirum distractionis &contractionis, nascuntur vi facultatis pulsificae quae est in corde: imo nec à membri pondere alter. quin &utraque quies hanc sui causam agnoscit. Si enim utraque quies à facultate non dimanaret, subito postquam fusa distractaque foret arteria, concideret: iam facultate ea fraudata.