Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 340
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Quid maxume in pulsibus perpendendum, &unde nascantur varii pulsus. IN hac definitione meminimus trium rerum: nimirum instrumenti, quod est arteria; facultatis vitalis, &usus vel necessitatis. ex his causae differentiaeque pulsuum ducuntur. Nam pulsuum tot sunt differentiae, quot sunt eorum unde nascuntur causae. Galenus vero in pulsu duplices causas agnoscit, continentes, &non continentes. Continentes appellat facultatem, instrumentum, &usum: nam quacumque harum tollatur, tollitur una &pulsus. Reliquas cunctas causas asserit alteratione harum causarum pulsus mutare. verbi gratia, exercitatio non mutaret pulsum, si facultati, instrumento, aut usui nullam mutationem adferret. ita fortissimus est pulsus medio veris: at in medio autumni est maxime languidus: &tunc iterum redintegratur usque ad summum ver: hyeme &aestate media mediocres sunt: sed hyeme robustiores; aestate media celerrimus &creberrimus. idem de regionibus &aetatibus pronunciandum, &de animi perturbationibus, rebusque caeteris. recte Celsus, Mille res facile pulsum turbant. quare &Galenus iubet, ut bis pulsus explorentur manu.