Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 341
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt itaque causae non continentes vel secundariae pulsum immutantes, ut temperamentum, atas, sexus, regio, animi affectus, anni tempus, cibus, potus, labor, vigiliae; &morbus eiusve causa, &symptoma. Sed continentes vel primariae causae, proprios edunt pulsus. sicuti facultas robusta, pulsum vehementem: imbecilla, languidum: arteria dura, durum. Vsus auctus vel accisus, pro facultate emicante vel languente, aut ut arteria fuerit dura mollisve, varium proferet pulsum. Vt si facultas sit valida, &usus actus, &arteria non dura, magni, longi, lati, alti, vehementes, molles, celeres &crebri produnt pulsus. Efficiens itaque pulsus causa est facultas: instrumenta sunt arteriae: hae impetum facultatis sequuntur; causa quae facultatem irritat, est usus &necessitas illius motus. Vltima haec causa est omnium potentissima: cuius internae causae sunt (quibus bulsus mutatur] spirituum inopia, intemperies, aut aliena cordi substantia, quam elidere id nititur. Haec, nimirum necessitas, unica causa est, quae facultatem concitat &impellit. Omnis autem necessitas ex affectione quae extra naturae lineam rapit proficiscitur: quam abigere à se conatur cor. externas, modo diximus.