Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 342
Unproofread scanNot analysed yet
Auctus ergo pulsus est usus, cum caloris est plus, aut spirituum animalium minus imminutus, ex his adversis. Auctus usus amat magnitudinem pulsus, deinde celeritatem, ultimo frequentiam. nam natura optima semper studet ut eveniant. id vero optimum, quod propius natura finem assequitur. Constat autem cor alterari optime multo &ἄθρόας attracto ab aëre: propterea natura primo succurrit aucto usui magnitudine, dein celeritate, ultimo crebritate. Imminutus usus, contra, contrarioque transigit ordine. nam illico deponit crebritatem: hinc celeritatem: ultimo magnitudinem. haec, usque ad mediocritatem. Vsui itaque aucto debetur pulsus magnitudo, celeritas, crebritas. imminuto at usui parvitas, tarditas, raritas. nam exiguus, rarus, celer, haud scio an inve niatur. Vsus ergo &nocessitas extimulat pulsificam cordis facultatem ad pulsandum, quae tunc insurgens arterias vibrat. quare perpetuo ex necessitatis conditione ferentur pulsus, integra adhuc facultate, sequacibusque arteriis: alioqui pervertent necessitatis significationem. nam angustae arteriae amplum; angustae parvum edunt pulsum; ut &fracta facultas. Hinc senum quorundam pulsus est vegetus: at quibusdam iuvenibus torpidus &fere evanidus.