Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 354
Unproofread scanNot analysed yet
robur virium, &caloris copiam indicat, &interdum crisin in propinquo esse nunciat; &maxime crisin notat valide vibrans. Num bona crisis futura, coctio praesignificat, &vires. VNDOSUS, similis undis, est inaequalis in eadem dilatione secundum diversas partes; nam aliae partes post alias dilatari incipiunt: est etiam mollis &magnus. Sudorem fere nunciat, eoque magis quo mollior, &non remissus. &,si alius in ipsum intercidit, firmissimum erit signum sudoris: nam is semper excretionem significat: cum undoso autem, aut cum magno, non duro tamen, iunctus, criticos sudores indicat: cum vibrato vero, aut absolute duro, potius menstruas purgationes, aut haemorrhagiam è naribus, aut ex haemorrhoindibus, aut ex perturbato ventre crisin nunciat. Quae vero potius futura sit excretio, ex aliis notis distingues. Vndosus humidiora etiam vitia maxime sequitur, &ex iis potissimum anasarcam, &lethargum, &peripneumoniam. Cum undosus pulsus languidus sit, vermiculans efficitur.