Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 355
Unproofread scanNot analysed yet
Et Vermicufacile in formicantem transit, qui sumlans &formimam virium imbecillitatem indicat: nam cans. omnium est languidissimus &minimus: proinde pessimus, utpote qui propriam virium infirmitatem, non ex plethora gravante, aut ex pressu, aut obstructione, obortam indicet. Caprizans pulsus ultimam partem haCaprizans. bet prima celeriorem: cordis inaequalem intemperiem, &validos eius affectus denotat. Nec tamen perpetuo notat intemperiem, sed interdum humorum copiam, obstructionem, aut compressionem instrumentorum. Verum cum in pepasmi tempus &signa incidit, crisim bonam nunciat, DICROTUS, seu bis pulsans, cum Dierotus. nimirum in quiete deberet esse arteria, alium interponit. fit ex magna cordis intemperie, arteriaeque ob duritiem: nonnunquam ob humorum tum copiam, tum crassitiem. cordis enim &arteriarum inaequalem intemperiem is pulsus consequiPHY. HECTICUS autem proprie tabidis &emaciatis accidit. CONVULSORIUS est exiguus, tensus: fit à phlegmonoso affectu cerebri; ut phreniticis, &comitialibus acutis: nam hi calentes adhuc moriuntur.