Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 358
Unproofread scanNot analysed yet
Si cor tentetur calore, conceperitve quid cuius impatiens est, vel denique à spirituum exhaustu si laborarit, crebrum edet pulsum; si ille non satisfacit, accedet celer; si nec ille suffecerit, iunget se magnus vehemensque: integra modo fuerit facultas, idque admiserit arteria &habitus corporis. Ita febris, qua febris, edit pulsum magnum, celerem, &crebrum. à calore enim auctus est usus; quare, eam in magnitudinem insurgere decete qui si non sit par necessitati, celeritatem consociabit. nonnunquam sola crebritas aderit, ob facultatis languorem, &arteriae duritiem. Putridis febribus communis est pulsus inaequalis, in eadem diastole sub eodem digito: nam videtur arteria non dilatari, sed subsilire: nam diastole in initio &fine velocior est; medium vero diastoles tardius: ut colligimus exprimi ad Glauconem sexto, &quarti De causis pulsuum decimoquarto. Tertianae habent pulsus maximos, celerrimos &creberrimos. quotidianae, minimos. quartanae, rarissimos; celeritate utrique harum pares. Intermittentes eosdem fere pulsus edunt, cum sunt in paroxysmorum vigore. at in eorum initiis ocontrarios. nam tertianae, pulsus minores edunt ineunte paroxysmo, quam quartanae: quia à rigore, qui oboritur ineunte tertiana paroxysmo, maior fit compressio, quam à frigore aut horrore. Post tertianam, quartana; post hanc, quotidiana. Vsque ad vigorem pedetentim mutantur pulsus: à minoribus, rarioribus, tardioribus abeunt in contrarios: &terPhlegtianae cito hoc faciunt. Inflammationibus mones. cunctis eveniunt pulsus magni: sed pro ratione obsessi membri, &causae morbificae. Facultas debilis, &durities detrahunt magnitudini pulsus. Omnis affectus soporoSoporosi, sus habet pulsum rarum. Convulsis tremit pulsus, ut lyrae fides plurimum tentae. DoDolorim. lore ineunte primo, eduntur pulsus vehementes, maiores, celeres, crebri: augetur enim usus, exhausta vi animali: itaque integra adhuc vitalis hanc conatur redintegrare.