Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 357
Unproofread scanNot analysed yet
Fiunt inordinati ex succorum copia, infarctu, languida à vi vitali. Et haec quamvis satis sint de praecognitione ex pulsibus, brevem tamen exercitatiunculam subnecto. Carpi arteria quia recto filo fluit, maximeque nudatur, cunctis aliis rectius examinatur. Avicenna &Rases ad duodecimum pulsum, quod minimum sit, malum haerere volunt: alii ad vigesimum quartum. primumque dextri, mox sinistri carpi tentandum. Id aget manu suspensa, media interdum, aut comprimente. Aegri manus qcium agat, mol. liter inflexa, nec vinculo intercepta. Et proponat sibi perpetuo mediocrem pulsum instar regulae; huic conferat praesentem; &ad singula temperamenta, aetates, morbos, anni tempora; cumque cunctis non naturalibus rebus hunc committat. &num in procinctu sit crisis, cogitandum. Et quia praeceps ad aegrum ingressus turbat, non ilico iniiciat manum carpo; sed potius urinam rimetur: inde pulsum.