Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 362
Unproofread scanNot analysed yet
musculosque excitat ad functionem. nam actio respirandi est animalis; usus vero est naturalis. Ita actio musculorum thoracis, in vigilantibus est voluntaria, ab electione: in dormientibus vero est ab instinctu. nam dormientes voluntate exuuntur, quae ab electione; instinctu tamen respiramus, ob necessitatem quae nervos impellit. Haec volucrum, pecudum, atque hominum communis est, omnium denique vocalium animantium Nam ἔντομα solam *διαπνοὴν ducunt; quod haec modico eorum calori satis sit. ut &praefocatis ab utero mulieribus evenit, quae à circumfuso aëre, sine respiratione, ad tempus vivunt: ablato respirandi usu à venenata seminis aura, donec hanc excluserint, &ad se redierint. Ita &omnia genera gentis squamigera, quae in mari veliferas circumnant puppes, vivunt. Recte Theophrastus, &ante eum Plato, ὅμοιον ὁμοίῳ εὐπρόσφοτόν ἐσι. quare quibus spiritus aërii, iis aër materia est ad respirationem: quibus aquei, aqua. Sed in aërea spiratione polydadalae sum ideae. ut enim aves tenuissimo fruuntur aëre: ita terrestria paulo crassiore: crassissimo vero hypogaea. Temperatissimus autem aër, optime aethereos cordis spiritus instaurat; impurus vero eos inquinat.