Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 363
Unproofread scanNot analysed yet
Quare respirationis causae finales à DEO institutae hae sunt, temperatio, refectio, &purgatio caloris, qui in sinistro sinu habitat cordis: &utriusque spiritus instauratio, vitalis &animalis. Constat respiratio duobus ex contrariis motibus, exspiratione &inspiratione. quos intercurrat quies quadam necesse est. Huius functionis, nimirum respirationis, in universum sunt usus tres, totidemque instrumenta, &causa efficiens simplex una. Vsus tres, nimirum, caloris temperatio, spirituum nutritio, &fuliginis exclusio. Instrumenta triplicia, moventia, deducentia, &excipientia. ut larynx &aspera arteria, quae deducunt aërem: pulmones, qui excipiunt: &thorax movendo. Causa efficiens una est, voluntas: haec est simplex, attamen distincta: nam est tum ab electione, tum ab instinctu. quae in vigilantibus, movet musculos ab electione; in dormientibus, ab instinctu: ita dormientibus voluntas perit, quae ab electione; instinctu tamen respiramus: &tanta tunc adest necessitas respirandi, quae vim nervorum excitet. Iam hinc differentias ducamus. In hac animae functione primo habenda est ratio materia, quae introducitur &expellitur. dein motus, &quietis. tertio partis quae movetur. ex his differentiae respirationum ducuntur.