Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 367
Unproofread scanNot analysed yet
Voluntas tunc ergo in vitio est, &sui immemor. ut in Philisco, Sileno, Dromeadae uxore. Longis ex intervallis magna respiratio (per febres acutas) propria est delirii. Non tamen si quis delirat, necessario magnum &rarum spirat: nam proprium, attamen separabile, deliriis hoc esse dicimus: ut in Pythone, &in uxore Dealcis, quae brevispira, &tardispira interdum erat. quam βραχεπνοῦν vocat: &in Anaxione. Delirantes raritatem spirandi addunt magnitudini; quod eorum depravata voluntas, usus necessarii rationem non habeat, cum integra sint respirationi dicata organa. altum enim spirat, partium spirabilium obedientia: rarum, dementia. Delirantis voluntas non ante memor fit functionis, quam acrior sensio excitata fuerit in phantasia, urgente necessitate. Simpliciter autem magnam respirationem edit partium spirabilium obedientia. Magna &frequens, est cordis incendio conflagrantis. Frigidus autem spiritus, inquit Hippocrates, qui è naribus &ore efflatur, valde est funestus. nam extincto nativo calido in corde mortem in propinquo esse significat in febribus acutis: nam in longarum paroxysmis nihil monstri gerit.