Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 368
Unproofread scanNot analysed yet
Haec spiratio est parva &rara: nam magna &frequens est calida, cum fiat à calore, in instrumentis respirationis concepto &aucto. Quare rara parva illa, iamiam moriturum aegrum significat. ita scribit Pindarus Pollucem deprehendisse Caestora, à Lynceo &Ida vulneratum ac iam moribundum: ἄσθματι δὲ φρίσοντʼ ἀναπνοὰς κίγe. quod est, sed anhelatione rigentes respirationes habentem invenit. Ita magna &rara spiratio per febres acutas, in parvam &raram degenerat, naturae defraudatione. quod uxori Dealcis evenit, quae βραχύπνοος interiit. &Pythion secundo die fuit βραχύπνοος: paulo post edidit πνεῦμα μινυθῶδες, respirationem minutulam, quae brevi interitu finem habuit.