Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 374
Unproofread scanNot analysed yet
ita est, Data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent. Docuit Hippocrates, inter cuncta cerealia cibaria, optimam esse prisanam in morbis acutis: demonstrat tamen ille medicinae dictator, *non κατα καιρὸν datam, venenum esse, &mortis consequutionem adferre. Ea huius medicinae partis est divinitas, isque splendor, ut summo honore medicum, qui eam callet, afficiat. Profecto si quid est scripti, quod nobilem illam famum summo praeceptori peperit, haec illa fuit. hanc cum obnixe veteres sapientia celebres viri, rum divino quodam eventu Hippocrates excoluit: ut recte de eo dicas, quod de Chalcante Hamerus, *&ίδη τάτεόντα, τῶτʼ ἑσσόμενα, πρότʼ ἰόντα. ve l LIB. XI. DE PROGNOSI. 37 4. Geort. vel id, quod de Proteo Virgilius, Novit namque omnia vates, Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahentur. Cur veteres tanto studio haec? dixi. catera exigis?