Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 375
Unproofread scanNot analysed yet
haec cum morborum causarumque morbificarum vim, tum corporum robur &languorem nobis aperiunt: &quantum haec triumphentur vel triumphent ostendunt: unde intelligimus num adsic spes salutis, &num confertim aut lente solvendus sit morbus, qua via, die, hora: &quando iure locoque nutricatui vel pharmaciae studendum. Propterea Celsus 2. lib. in scripsit, se velle Hippocratem imitari, cuprinciius curationem licet recentiores mutavepio. rint, Tamen, inquit, haec ipsum optime praesagisse fatentur. Ira profecto est. nunquam mutandorum &inveniendorum remediorum finis erit: polydaedala natura, hominumque ingenia in his ludunt. At instrumentorum varietas artificem non facit: nec si mihi selectissima aurifabrorum organa forent, aurifaber essem: sed dexter eorum usus artificem probaret. Recte olim Herophilus, remedia nihil esse, &manum dei esse. nam nullus morbus est idem omnibus, nec ullum remedii genus eandem vim habet in singulis. Totam encheiresin praesentiendi in scriptis suis reliquit Hippocrates. sed quis legit hac? cessere magistri, 4 σ00νς. Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus. Nos hoc undecimo libro, nitemur viam aperire ad uberrimum illum praesagiendi magistrum.