Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 376
Unproofread scanNot analysed yet
Vt rem exordiamur; praesentiendi praedicendique scientiam, (maxime in morbis acutis, periculique plenis,) ex signis pepasmi &cruditatis, &ex specie ac tempore futurae crisis, eorumque eventuum vi quae in corporis mutato colore, charactere &mole enitescunt explorata, uberrime discemus. haec monstrabunt signa. Praeterea ad crisium tempus praesentiendum, maxime necessaria est summi vigoris in quoque morbo futuri praesagitio. primo de signis pepasmi &cruditatis: dein de morbi temporibus, maximeque de vigore agam, ut ille futurus noscatur: ni enim ille compertus fuerit, crisis tempus praecognoscere non poterimus. dein de crisis tempore &specie &quae eo spectant: &de signis salutis &mortis. Ita, Summo DEO Optimo Maximo annuente, in his transigam, utplanissimam viam ad uberrima illa Hippocratis Prognostica aperiam. In acutis periculique subiti plenis morbis quidnam eventurum sit, ex signis Tecmeriis, hoc est syllogisticis (quibus positis, ac sensibus expositis, necessario quadam his consectaria intelliguntur) praesentimus. Signis Signorum Signis triplicibus omnis praesensio aperitur. differentiae. quadam sunt Pathognomonica, alia Epigenomena, tertio sunt Epiphaenomena. Pathognomonica speciem differentiamque Pathognomo. &magnitudinem morbi denotant.