Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 385
Unproofread scanNot analysed yet
R CAPUT De secunda Epiphaenomenan specie, quae De signis salutis &mortis. &quae ad melius, vel deterius. Quae illa signa sint ex quibus haec futura praesentiamus; &quae illa signa sint quae haec iam adesse denotent. CECUNDAM speciem Epiphaenomenon signorum pertinere diximus ad illa signa quae maxime salutem vel mortem denunciant: nam ex illis, triumphatae natura vel morbi testimonium adfertur. Haec etiam spectatur in urina, alvi deiectionibus, expectoratis, euphoria &dysphoria, in somno &vigiliis: nam (ui diximus, ubi de coctionis signis) cruditas &pravitas horum, interdum calamitatem denotant. Sane ad hoc caput pertinent omnia quae de crisibus scribuntur; &multa quae sequentibus capitibus de tempore &specie crisis huc referri debent. nam omnia signa quae ex actionibus laesis ducuntur, qualitate mutata, &excrementorum substantia, qualitate, quantitate, tempore, excernendique modo, &de coctione &cruditate, huc spectant.