Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 387
Unproofread scanNot analysed yet
etiam peculiariter ad haec pertinent ea quae ab essentia corporis ducuntur, in eius temperamento, habitu, &quae haec sequuntur, ut calor sequitur temperamentum corporis, character &moles sequuntur corporis habitum, utrisque consectaria sunt excrementum, &actio facultatis triplicis, animalis, vitalis, naturalis. Satis nobis erit in exemplum accersere, quod ad habitum corporis pertinet, faciem illam cadaverosam ab Hippocrate celebratam: &aliud quod actionem animalem spectat decubitum aegri. In his modum videbitis non infoelicem, spero, quomodo Hippocrates enarrari &intelligi debeat: fugatis diverticulis &sophismatis. Hac notione, inquit Hippocrates, praesentiendi ratio in acutis morbis Exem plum duci debet, (hoc est, in illis morbis qui ceignorum alamicoleriter, continenter, &summa symptosorum, i cadaveromatum vi moventur: sive fuerint febrea facie. essentiales, quae considerantur in vitio hu Acuti quam morbi. moris, ut causi: sive morbi cum febre, in parte cuius officio vita carere nequit.) ut notes primum aegri faciem (nam iure ab ea incipiendum, hoc est, à maximis &facillimis, quaeque medicis primo accessu occurrunt. nam proponit faciem, hoc est aegri frontem, nares oculos, tempora, &os,) an similis sit bene valentium: sin colore, charactere, mole, &excrementis. Nam diagnostica medicinae pars haec, à similibus &dissimilibus initium ducit: nam cuncta praesentiendi ars posita est in distinctione similium &dissimilium corporum, causarum, &signorum. ita hic dicit, quo aeger valentibus similior fuerit, eo rectius illi erit: quo longius hinc abierit, eo peius.